Zechariah 7:13
Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:24Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
Proverbs 28:9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. + 50.2 Quia veni. ID. Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed præsens ipse locutus sum. Non erat vir. Herodi propter malitiam, etc., usque ad de omnibus in commune: Visio quadrupedum in deserto Isa. 30. Vocavi. Quasi diceret: Rationales, Inclinate aurem vestram in verba oris mei Psal. 77.. Qui sitit, veniat et bibat Joan. 8., et hujusmodi. Nunquid. ID. Invehitur contra eos qui putabant, etc., usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Matth. 26..
Jeremiah 11:11Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. + 11.11 Clamabunt. In necessitatibus, et non exaudiam, quia me audire noluerunt. Quod et Saul passus est, etc., usque ad quod nunc dicitur ad Judam et Jerusalem pertinet quibus instat captivitas.
Ezekiel 14:3Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis?
Micah 3:4Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.