Zaccharias Propheta 8:15
et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 8
Cross References
Jeremiah 29:11Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Jeremiah 32:42Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
Micah 7:18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Haggai 2:5Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne; et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)
Luke 12:32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. + 12.32 Nolite timere. Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.