Zechariah 8:9
Hæc dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 1:8Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
1 Chronicles 28:20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Ezra 5:1Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël. + 5.1 Prophetaverunt. BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Haggai 1:1In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens:
Haggai 2:4[Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?