Sofonias Propheta 1:14
Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Sofonias Propheta 1
Cross References
Isaiah 15:4Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi. + 15.4 Clamabit Hesebon. A principio regni quod est in Hesebon, usque Jasa civitatem, ubi finitur, ubique clamor, ubique luctus. Expediti Moab ululabunt. Ab uxoribus, fortes bellatores. Inde dicitur Abraham vernaculos domus suæ elegisse expeditos, id est, sine uxoribus.
Isaiah 33:7Ecce videntes clamabunt foris; angeli pacis amare flebunt.
Jeremiah 25:36Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum:
Jeremiah 46:5Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.
Ezekiel 7:6Finis venit, venit finis: evigilavit adversum te, ecce venit.
Ezekiel 7:12Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.