Sofonias Propheta 1:5
et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
Read all of Sofonias Propheta 1
Cross References
Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.
Joshua 23:7ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:
1 Kings 11:33eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
2 Kings 17:33Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. + 17.33 Et cum. RAB. ex Euch. Habent hæretici quædam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus.
2 Kings 23:12Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Juda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Isaiah 44:5Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.] + 44.5 Iste dicet. Credentium varietatem describit. Et in nomine Isræl assimilabitur. Ut recipiant legem, et prophetas, et Spiritus sancti gratias quæ Isræli promissæ sunt.