The Bible Software
bible.software › Sofonias Propheta › Sofonias Propheta 3 › Sofonias Propheta 3:10

Sofonias Propheta 3:10

Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From beyond the rivers of Ethiopia my suppliants, even the daughter of my dispersed, shall bring mine offering.

In Context

9[Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.

11In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.

Read all of Sofonias Propheta 3

Cross References

Psalms 72:8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. + 72.8 In excelso. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi. 1

Isaiah 18:1[Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ, + 18.1 Væ terræ. ID. Quia de cæteris persecutoribus Ecclesiæ dixerat, etc., usque ad quasi errando inutilia fecerit. Væ terræ cymbalæ alarum. Convertitur iterum ad Ægyptum, et vocat eum, etc., usque ad timorem Domini abstulerunt eis.

Isaiah 27:12Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. + 27.12 Ab alveo. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.

Isaiah 60:4Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. + 60.4 Leva in circuitu oculos. Cui simile: Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem Joan. 4.. Filii tui. HIER. Quos in fide genuisti: Unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Primi fideles de Judæis quando Spiritus sanctus datus est, erant in Jerusalem viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo 1304est Act. 2., vel gentes ex omnibus partibus mundi. De longe venient. Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: Vos qui eratis longe, facti estis prope Ephes. 2.. De latere. ID. Quidam codices habent, etc., usque ad, neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur.

Isaiah 66:19Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; + 66.19 Et ponam in eis signum. Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Ægypto postes signantur et Isrælitæ salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet, etc. Et mittam ex eis. Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes Matth. 28.. Sed judicii dies prædicitur, ut metu futuræ pœnæ perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum prædicationem qui sunt præmittendi. In mare. Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.

Malachi 1:11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Sofonias Propheta 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Sofonias Propheta 3:9Sofonias Propheta 3Sofonias Propheta 3:11 →