Sofonias Propheta 3:11
In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
12Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini.
Read all of Sofonias Propheta 3
Cross References
Numbers 16:3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
Psalms 87:1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. + 87.1 Mahalath. AUG. Chorus, ut canenti chorus consonando respondeat, etc., usque ad dicitur enim fuisse quidam orientalis. 1
Isaiah 45:17Israël salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
Isaiah 54:4Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius. + 54.4 Noli timere. ID. Cum turris Babel ædificaretur, etc., usque ad qui funiculu.
Isaiah 65:13Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; + 65.13 Ecce servi mei. HIER. Quasi dicat: Non solum corruetis gladio, etc., usque ad et, Satiabor cum apparuerit gloria tua.
Jeremiah 7:9furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: