The Bible Software
bible.software › Sofonias Propheta › Sofonias Propheta 3 › Sofonias Propheta 3:14

Sofonias Propheta 3:14

Lauda, filia Sion; jubila, Israël: lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Sing, O daughter of Zion; shout, O Israel; be glad and rejoice with all the heart, O daughter of Jerusalem.

In Context

13Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.

15Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.

Read all of Sofonias Propheta 3

Cross References

Ezra 3:11Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. + 3.11 Et concinebant in hymnis. In organis, scilicet quæ ipse fecit, vel psalmis quos instituit, vel quia David in collocatione arcæ principem fecit ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus, ut Verba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: quia filii ejus sub manu ipsius erant prophetantes juxta regem I Paral. 15, 16.. Merito hic cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino per manum David, juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt.

Psalms 81:1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. + 81.1 Psalmus Asaph. CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit. Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit. AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat, id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes. Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit. 1

Psalms 100:1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1

Psalms 149:2Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. + 149.2 In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret. 1

Isaiah 24:14[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. + 24.14 Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus. ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennæ. Hinnient. Equorum similitudine, lætitiæ gestientes magnitudinem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Sofonias Propheta 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Sofonias Propheta 3:13Sofonias Propheta 3Sofonias Propheta 3:15 →