Sofonias Propheta 3:20
in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Sofonias Propheta 3
Cross References
Psalms 35:6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. + 35.6 Domine, in cœlo. Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui cœlum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes, est a te. AUG. Vel in cœlo, id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Usque ad nubes. Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat. 1
Isaiah 27:12Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. + 27.12 Ab alveo. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.
Isaiah 56:8Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.]
Isaiah 61:9Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. + 61.9 Semen eorum. Fideles, quibus apostoli semen verbi commiserunt quod a Domino acceperunt.
Isaiah 62:12Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.]
Jeremiah 23:3Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.