I Paralipomenon 18:13
et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:
14Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
Read all of I Paralipomenon 18
Cross References
Genesis 27:29Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Genesis 27:40erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.
1 Chronicles 18:6Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat.