I Paralipomenon 22:12
Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 22
Cross References
Deuteronomy 4:6et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
2 Chronicles 1:10Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?
Psalms 119:34Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
Proverbs 14:8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
James 1:5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.