I Paralipomenon 23:4
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
Read all of I Paralipomenon 23
Cross References
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
1 Chronicles 6:48Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
1 Chronicles 23:28Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
1 Chronicles 26:29Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
2 Chronicles 23:18Constituit autem Jojada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
Ezra 3:8Et ambulavit unaquæque gens in voluntate sua, et mira agebant coram te, et spernebant præcepta tua.