I Paralipomenon 29:2
Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 29
Cross References
Genesis 2:12et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
Exodus 28:17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
Exodus 39:6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:
1 Chronicles 22:3Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile.
1 Chronicles 22:16in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
2 Chronicles 3:6Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.