I Paralipomenon 4:9
Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
Cross References
Genesis 3:16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
Genesis 35:18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
1 Chronicles 7:23Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
Isaiah 43:4Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.