Corinthios i 14:34
Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
33Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
Cross References
Numbers 30:3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
1 Corinthians 11:3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
1 Corinthians 11:7Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
1 Corinthians 14:35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
Ephesians 5:33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
1 Timothy 2:11Mulier in silentio discat cum omni subjectione.