Corinthios i 15:23
Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Cross References
Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
1 Corinthians 15:20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
2 Corinthians 10:7Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
Galatians 5:24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
1 Thessalonians 4:15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.