Corinthios i 3:16
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
Vulgata Clementina
In The King James Version
Know ye not that ye are the temple of God, and that the Spirit of God dwelleth in you?
In Context
15Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
Cross References
John 14:17Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
1 Corinthians 5:6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
1 Corinthians 6:9An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
1 Corinthians 6:19An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
1 Corinthians 9:24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.