Corinthios i 8:6
nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Jonah 1:9Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
John 1:3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
John 10:30Ego et Pater unum sumus.
John 14:9Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
John 17:3Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.