Corinthios i 9:10
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
Cross References
Matthew 24:22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
John 4:35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
Romans 15:4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
2 Corinthians 4:15Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.