Iohannis i 2:24
Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet.
25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
Cross References
Psalms 119:11In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Luke 1:2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
John 8:25Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.
John 15:7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
John 17:21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
Colossians 3:16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.