Iohannis i 5:4
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
Cross References
John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
1 Corinthians 15:57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
1 John 3:9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
1 John 5:1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
Revelation 2:7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
Revelation 2:17Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.