I Regum 11:3
Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ: et averterunt mulieres cor ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:17Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.
Judges 8:30habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores.
2 Chronicles 11:21Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
Ecclesiastes 2:8coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;