I Regum 11:36
filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
35Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus:
37Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël.
Cross References
1 Kings 2:4ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël.
1 Kings 9:3Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
1 Kings 11:32Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël:
2 Chronicles 21:7Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.