I Regum 12:14
et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
Cross References
Exodus 5:5Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?
1 Kings 12:10Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
Esther 1:16Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: Non solum regem læsit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
Proverbs 5:13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
Proverbs 13:10Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Proverbs 17:14Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.