I Regum 14:6
audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 13:20Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
1 Kings 14:5Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat: hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat,
1 Kings 20:42Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
1 Kings 22:8Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex.
Psalms 33:10Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.