I Regum 19:13
Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis.
Cross References
Exodus 3:5At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Exodus 33:23tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.
1 Kings 19:9Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia?
Isaiah 6:5Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.