I Regum 3:1
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 23:8Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
1 Kings 2:10Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
1 Kings 7:1Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
1 Kings 9:1Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
1 Kings 9:16Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazer, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.
1 Kings 11:1Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas: