I Regum 6:21
Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.
Cross References
Exodus 26:29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
Exodus 36:34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
2 Chronicles 3:7Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus.