I Regum 7:29
Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper: et subter leones et boves, quasi lora ex ære dependentia.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
28Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculpturæ inter juncturas.
Cross References
Genesis 3:24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.
Exodus 37:7Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:
1 Kings 7:25Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem: et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
Ezekiel 10:14Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.
Ezekiel 41:19Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu.
Hebrews 9:5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.