I Regum 8:6
Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.
Cross References
Exodus 26:33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
1 Kings 6:19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
1 Kings 8:4et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitæ.
2 Chronicles 5:7Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: