I Regum 8:63
Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
62Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino.
Cross References
Numbers 7:10Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
1 Chronicles 29:21Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.
2 Chronicles 7:5Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
2 Chronicles 29:32Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
2 Chronicles 35:7Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia.