I Regum 8:9
In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
Cross References
Exodus 14:24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
Exodus 16:33Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
Exodus 24:16et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Exodus 25:21in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Exodus 40:20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
Leviticus 16:2et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),