Petri i 1:18
Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:
Cross References
Psalms 39:6Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Psalms 62:10Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Jeremiah 9:14et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis:
Jeremiah 44:17sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
Amos 2:4Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.
Matthew 15:2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.