Petri i 4:17
quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine:
18et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?
Cross References
Jeremiah 25:29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
Ezekiel 9:6senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
Matthew 11:20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam:
Luke 12:47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
Romans 2:9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: