Petri i 4:8
Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
9Hospitales invicem sine murmuratione.
Cross References
Proverbs 12:16Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.
Proverbs 18:13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
Colossians 3:14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:
1 Thessalonians 4:9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
1 Timothy 1:5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
James 5:12Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.