Thessalonicenses i 2:13
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Jeremiah 44:16Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:
Matthew 10:20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Luke 5:1Factum est autem, cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Luke 8:21Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
John 15:3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
John 17:19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.