Thessalonicenses i 2:5
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
6nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Job 32:21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Proverbs 20:19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Proverbs 28:23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
Isaiah 56:11Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Jeremiah 8:10Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
Malachi 1:10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.