Timotheum i 4:12
Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
Cross References
Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
1 Corinthians 16:10Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.
Philippians 4:8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
1 Thessalonians 2:10Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus:
1 Timothy 1:14Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
2 Timothy 2:15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.