Ii Paralipomenon 16:11
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 16
Cross References
2 Chronicles 9:29Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.
2 Chronicles 20:34Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.
2 Chronicles 26:22Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
2 Chronicles 32:32Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiæ filii Amos prophetæ, et in libro regum Juda et Israël.
2 Chronicles 35:27opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.