Ii Paralipomenon 19:11
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 19
Cross References
Joshua 1:6Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
1 Chronicles 6:11Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
1 Chronicles 22:16in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
1 Chronicles 26:30Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
1 Chronicles 28:20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
2 Chronicles 15:7Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro.