Ii Paralipomenon 25:16
Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 25
Cross References
Exodus 9:16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
Deuteronomy 2:30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.
2 Chronicles 16:10Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
2 Chronicles 18:25Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
2 Chronicles 24:21Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
Proverbs 1:30nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.