Ii Paralipomenon 30:8
Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 30
Cross References
Deuteronomy 6:13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
Deuteronomy 10:16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:
2 Kings 23:26Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
2 Chronicles 6:5A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël:
2 Chronicles 7:16Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
2 Chronicles 28:13et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël.