Ii Paralipomenon 35:15
Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 35
Cross References
1 Chronicles 16:41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
1 Chronicles 26:12Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
2 Chronicles 29:25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus.
Ezra 6:20et cum supersignabitur sæculum quod incipiet pertransire hæc signa faciam, Libri aperientur ante faciem firmamenti, et omnes videbunt simul,
Psalms 78:1Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.