Ii Paralipomenon 6:41
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
42Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
Read all of Ii Paralipomenon 6
Cross References
Joshua 3:13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
Psalms 65:4Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Psalms 110:2Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Psalms 132:9Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
Isaiah 59:16Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.