Ii Paralipomenon 7:12
Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Ii Paralipomenon 7
Cross References
Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:
Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
2 Kings 2:6Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
2 Chronicles 1:7Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.
Psalms 10:17Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
Psalms 78:68sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.