Corinthios Ii 12:20
Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 41:7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
Romans 1:29repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones,
1 Corinthians 3:3Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
1 Corinthians 4:18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
1 Corinthians 6:7Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
1 Corinthians 14:33Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.