Corinthios Ii 7:10
Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 30:1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
1 Kings 21:4Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
Proverbs 15:13Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus.
Proverbs 17:22Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.