Corinthios Ii 8:19
non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
18Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:
20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
Cross References
1 Corinthians 16:3Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
2 Corinthians 4:15Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
2 Corinthians 8:6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
2 Corinthians 9:12Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
1 Peter 4:10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.