Ii Regum 11:25
Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.
Vulgata Clementina
In Context
26Audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.