Ii Regum 18:6
Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prælium in saltu Ephraim.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 10:12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Joshua 23:8sed adhæreatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.
2 Kings 17:16Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
2 Kings 20:3Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes.
John 14:15Si diligitis me, mandata mea servate:
John 15:10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.